- CIRRATAE militares
- CIRRATAE militaresapud Iul. Capitolin. in Pertinace, c. 8. aut intelliguntur fimbriatae aut villosae, et hirtae. Cirri enim fimbrias significant, per extimam vestis oram dependentes: unde Tunicae cirratae, Phaedro Augusti liberto, in iocis, l. 2. Fab. 2. v. 11.Ex alticinctis unus atriensibus,Cui tunica ab humeris linteo PelusioErat destricta, cirris dependentibus.Ubi tunicam intelligit non aliam quam fimbriatam: cuiusmodi linteis succincti Atrienses erant et lautiora ministeria. Δίκροςςα et δικρόςςια Graeci dixêre, ut videre est apud Arrian. in Periplo maris Erythraei: unde κροςςωταὶ, vestes fimbriatae vel cirratae. Circus enim κροςςοὺς interpretatur vetus Magister. Sed et cirratas possumus villosas interpretari, Graec. ἀμφιμάλλους et μαλλωτὰς. Veteres Glossae μαλλὸς, cirra, villus: μαλλωτὸς, villosus. Hinc vestes bicirres, quae ab utraque parte cirros habebant ac villos, et ἀμφίμαλλοι hirtae villosaeque, etc. Verum Cirratas militares l. c. satius est accipere fimbriatas: tales enim lacernae militum ac paenulae erant; lineae quoque militares non aliae. Ut autem cirros pro vestium fimbriis et extremis oris, sic contra sibras vel fimbrias, pro capillorum cirris dixêre. Cicero in Gabinium fimbriae cirrorum madentes. Ubi Servius legit fibrae: fibrus enim Latini veteres dixêre, quidquid esset extrem um aut in extremitate positum et. Salmas. Notis ad Iul. Capitolin. loc. cit. de Cirris Germanorum vide supra in Cinnabaris, et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.